Arbĭter
noster Marcus Tullius est vir laboriōsus et justus. Hodie apud arbĭtrum
multae causae privātae sunt: de debĭtis pecuniariis; de testamentis
et de mandātis. Primus
Optĭmum
judicium est placĭda conventio, facta vel ab ipsis, inter quos lis est,
vel ab arbĭtro. Haec si non procēdit, veniunt in forum (olim
judicābant in foro, hodie in praetorio), cui praesĭdet judex cum
assessorĭbus. Dicographus vota calămo scribit. Actor accūsat
reum et prodūcit testes contra illum.
Principātus
magistratuum Romae in manĭbus consŭlum erat. Consŭles erant
magistrātus annui; consulĭbus erant imperium et
potestas; praeterea consul erat judex et pontĭfex
maxĭmus. Consul jus vitae necisque habēbat. Item ordinarii
magistrātus alii erant. Praetor jus inter cives dicēbat.
Quaestōres aerarium curābant. Censor censum agēbat. Postea autem
officium censōris erat etiam peccāta civium contra bonos mores
notāre atque senātum legĕre. Aedīles curam aedium, postea
curam ludōrum denĭque curam annōnae habebant. Extraordinarii
magistrātus Romae erant dictātor, magister equĭtum, decemvĭri,
tribūni milĭtum consulāri potestāte.
Judicia publĭca in republĭca
Romāna haec erant. Si quis a consŭle per quaestōrem parricidii
vel per duumvĭros perduelliōnis capĭtis condemnabātur, is lege
Valeria de provocatiōne ad popŭlum provocāre potĕrat et tum
ejus res comitiis centuriātis agebātur. Comitiis centuriātis
Si
quis a magistrātu mulctae condemnabātur supra, quam lex Aternia
Tarpeja permittēbat, id est supra, quam duae oves et triginta boves vel
tria milia assum et viginti, condemnātus etiam ad popŭlum
provocāre potĕrat et tum
comitiis tribūtis
Postea
judicia publĭca ad quaestiōnes perpetuas perveniēbant. Prima
quaestio perpetua ex lege Calpurnia de pecuniis repetundis anno sexagesĭmo
quarto (
Deinde
eōdem saecŭlo secundum leges Iulias et Cornelias questiōnes
perpetuae constitūtae sunt, quae de aliis
criminĭbus judicia commitēbant, uti de crimĭne
majestātis, de adulteriis, de sicariis et veneficiis, de parricidio, de
peculātu, de ambĭtu, de annōna et cetĕris criminĭbus.
Publicōrum judiciōrum quaedam capitalia sunt, quaedam non
capitalia. Capitalia sunt, ex quibus poena mors aut exsilium est, hoc est aqua
et igni interdictio.
Lucius Titius Sejum et Maevium,
libertos suos, aequis partĭbus herēdes scripsit. Deinde codicillis
ita cavit: Lucius Titius Sejo,
herēdi suo, salūtem. Maevium,
libertum meum, quem in testamento pro parte dimidia herēdem institui, eam
partem hereditātis veto accipĕre; in ejus locum et partem Publium
Sempronium herēdem esse jubeo.
Omnes popŭli, qui legĭbus
et morĭbus reguntur, partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum
jure utuntur.
Quod autem naturālis ratio
inter omnes homĭnes constituit, id apud omnes popŭlos custodītur
vocaturque jus gentium, quasi eo jure omnes gentes utuntur.
Popŭlus ităque
Romānus partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure
utĭtur. (Gajus)
Anno ante aeram nostram CCCCLIII Romāni
tres viros legum cognoscendārum causā in Graeciam misērunt. Hi
primum Athēnas ad Solōnis leges describendas venērunt. Tum in
alias Greciae civitātes ad leges, mores, institūta cognoscenda iter fecērunt.
Post legatōrum redĭtum proxĭmo anno decemvĭri legĭbus
scribendis creāti sunt. In his fuit Appius Claudius, vir magnae
auctoritātis et probitātis. Leges in XII tabŭlis inscriptae
sunt. Anno CCCL itĕrum decemvĭri ad rem absolvendam creāti sunt.
Proxĭmo anno decemvĭris munus abrogātum est, quod in legĭbus
scribendis severiōres fuĕrant.
Jus popŭli Romāni constat
ex legĭbus, plebiscītis, senātus consultis, constitutionĭbus
princĭpum, edictis eōrum, qui jus edicendi habent, responsis
prudentium. Lex est, quod popŭlus jubet atque constituit. Plebiscītum
est, quod plebs jubet atque constituit. Plebs autem a popŭlo eo distat,
quod popŭli appellatiōne universi cives significantur; plebis autem
appellatiōne cetĕri cives sine patriciis significantur. Sed postea
lex Hortensia lata est, qua plebiscīta universum popŭlum
tenēbant; ităque eo modo legĭbus exaequāta sunt.
Senātus consultum est, quod
senātus jubet atque constituit: idque legis vicem obtĭnet.
Constitutio princĭpis est, quod
imperātor decreto vel edicto vel epistŭla constituit.
Edicta sunt praecepta eōrum,
qui jus edicendi habent; jus autem edicendi habent magistrātus popŭli
Romāni. Sed amplissĭmum jus est in edictis duōrum
praetōrum, urbāni et peregrīni, quorum jurisdictiōnem in
provinciis praesĭdes eārum habent; item in edicto aedilium curulium.
Responsa prudentium sunt sententiae
et opiniones eōrum, quibus permissum est jura condĕre. Si sententiae
eōrum omnium in unum concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem obtĭnet;
si vero dissentiunt, judĭci licet (quamlĭbet) sententiam sequi; idque
rescripto divi Hadriāni significātur. (Gajus)
1. Omne jus, quo utĭmur,
vel ad persōnas pertĭnet vel ad res vel ad actiōnes. Prius
videāmus de persōnis. Summa divisio de jure personārum haec est,
quod omnes homĭnes aut libĕri sunt aut servi. Rursus1
liberōrum homĭnum alii ingenui sunt, alii libertīni.
Ingenui sunt, qui libĕri nati
sunt; libertīni, qui ex servitūte manumissi sunt (Gajus).
2. Est autem manumissio de manu
missio, id est, datio libertātis: nam quamdiu quis in servitūte est,
manui et potestāti supposĭtus est, manumissus autem liberātur
potestāte (Digesta).
3. Sequĭtur
de jure personārum alia divisio: nam quaedam persōnae sui juris sunt,
quaedam aliēno juri sunt subjectae. Rursus eārum personārum,
quae aliēno juri subjectae sunt, aliae in potestāte, aliae in manu
sunt (Gajus).
4. Videāmus nunc de iis,
quae aliēno juri subjectae sunt: nam si cognoverĭmus, quae illae
persōnae sint, simul intellegēmus, quae sui juris sint. Ac prius
dispiciāmus de iis, qui in aliēna potestāte sunt.
In potestāte ităque sunt
servi dominōrum, quae (= et ea) potestas juris gentium est2:
nam apud omnes gentes animadvertĕre possŭmus domĭnis in servos
vitae necisque potestātem esse3, et quodcumque per servum
adquirĭtur, id domĭno adquīri (Gajus).
5. Sed hoc tempŏre4 neque civĭbus Romānis nec ullis
aliis hominĭbus, qui sub imperio popŭli Romāni sunt, licet supra
modum et sine causa in servos saevīre5:
male enim nostro jure uti non debēmus (Gajus).
6. Item in potestāte nostra
sunt libĕri nostri. Quod (= et id) jus proprium civium Romanōrum est:
fere enim nulli alii sunt homĭnes, qui talem in filios suos habent
potestātem, qualem nos habēmus (Gajus).
________________
1 rursus — (здесь) с другой стороны, в свою очередь.
2 iuris gentium (gen. possesivus) est — относится к области права всех народов.
3 dominis (dat. possesivus) in servos.... potestatem esse — (что) господам принадлежит власть над жизнью и смертью рабов.
4 hoc tempore (abl. temporis) — в это (наше) время.
5 saevire in aliquem — проявлять жестокость
по отношению к кому-либо.
In Catilīnam oratio prima
I. Quo usque
tandem abutēre, Catilīna, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste
tuus elūdet? Quem ad finem sese effrenāta jactābit audacia?
Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor popŭli,
nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic munitissĭmus habendi
senātus locus. Nihil horum ora vultusque movērunt? Patēre tua
consilia non sentis? Constrictam jam horum omnium scientia tenēri
conjuratiōnem tuam non vides? Quid proxĭma, quid superiōre nocte
egĕris, ubi fuĕris, quos convocavĕris, quid consilii cepĕris,
quem nostrum ignorāre arbitrāris? 0 tempŏra! 0 mores!
Senātus haec intellĕgit, consul videt, hic tamen vivit. Vivit? Immo
vero etiam in senātum venit, fit publĭci consilii partĭceps,
notat et designat ocŭlis ad caedem unumquemque nostrum: nos autem, fortes
viri, satis facĕre rei publĭcae vidēmur, si istīus
furōrem ac tela vitēmus. Ad mortem te, Catilīna, duci jussu consŭlis
jam pridem oportēbat, in te conferri pestem, quam tu in nos
machināris. An vero vir amplissĭmus P. Scipio, pontĭfex maxĭmus,
Ti. Gracchum, mediocrĭter labefactantem statum rei publĭcae,
privātus interfēcit: Catilīnam, orbem terrae caede atque
incendiis vastāre cupientem, nos consŭles perferēmus?
II. Decrēvit
quondam senātus, ut L. Opimius consul vidēret, ne quid res publĭca
detrimenti capĕret: nox nulla intercessit— interfectus est propter quasdam
seditiōnum suspiciōnes C. Gracchus, clarissĭmo patre, avo, majorĭbus;
occīsus est cum libĕris M. Fulvius consulāris. Simĭli
senātus consulto C. Mario et L. Valerio consulĭbus est permissa res
publĭca: num unum diem postea L. Saturnīnum tribūnum plebis et
C. Servilium praetōrem mors ac rei publĭcae poena remorāta est?
At nos vicesĭmum jam diem patĭmur hebescĕre aciem horum
auctoritātis. Habēmus enim hujusce modi senātus consultum, verum
inclūsum in tabŭlis, tamquam in vagina recondĭtum, quo ex
senātus consulto confestim te interfectum esse, Catilīna,
convēnit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.
Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publĭcae
pericŭlis me non dissolūtum vidēri; sed jam me ipse inertiae
nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra popŭlum Romānum
in Etruriae faucĭbus collocāta, crescit in dies singŭlos hostium
numĕrus; eōrum autem castrōrum imperatōrem ducemque hostium
intra moenia atque adeo in senātu vidēmus intestīnam alĭquam
cotidie perniciem rei publĭcae molientem. Si te jam, Catilīna,
comprehendi, si interfĭci jussĕro, credo, erit verendum mihi, ne non
potius hoc omnes boni serius а mе, quam
quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod jam pridem factum
esse oportuit, certa de causa nondum addūcor, ut faciam. Tum denĭque
interficiēre, сum
jam nemo tam imprŏbus, tam perdĭtus, tam tui simĭlis
invenīri potĕrit, qui id non jure factum esse fateātur. Quam diu
quisquam erit, qui te defendĕre audeat, vives, sed vives ita, ut vivis,
multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovēre te contra rem publĭcam
possis. Multōrum te etiam ocŭli et aures non sentientem, sic ut adhuc
fecērunt, speculabuntur atque custodient.
I. Quo usque
– на обеих частях этого выражения стоит ударение, поэтому они и отделены. То же
касается и следующего quam diu abutēre = abutēris (fut. I). Elūdet — eludĕre (без
дополнения) - технический термин об умении гладиаторов уклоняться от ударов противника
(«парировать»), здесь по смыслу «упорствовать». Sese... jactābit audacia? — ты будешь кичиться своей дерзостью? Nihil ... nihil ... nihil — нисколько … ни … ни. Palatii — Палатинского холма. Bonōrum = bonōrum civium — благонамеренных
граждан, munitissĭmus — неприкосновенное. Habendi senātus locus = locus, in quo senātus habētur
— место заседания сената, horum — здесь присутствующих, ога vultusque —
выражение лиц. Movērunt
te — подействовали на тебя. Constrictam...
tenēri — обессилен. Quid ... egĕris..., ubi fuĕris... — косвенные вопросы от ignorāre.
Proxĭma — в сегодняшнюю, superiōre — во вчерашнюю. 2. Immo vero — мало того. Fit... partĭceps — принимает участие, fortes viri — иронически. Videtur = nobis videtur — мы
воображаем себе. Conferri —
обратить, направить. 3. Ti = Tiberium — Тиберий Семпроний Гракх, добивавшийся
передела земли в пользу бедных, был убит по приказанию Сципиона в
II. 4. Quondam — в